- TRABS
- TRABSex Graeco τράφηξ, quod apud Lycophronem occurrit, Festo proprie duo ligna coniuncta. Alias de quovis ligno grandi, etiam de arbore non raro apud Poetas; nave quoque, non abs re, rudibus enim saeculis trabibus cavatis navigabatur, uti dictum supra, ubi de Navigatione et Navibus. Vide quoque voce Monoxylon. Imo et remos Argonautarum, trabes vocat Papinius, Theb. l. 5. v. 422.Quinquaginta illi trabibus de more revinctisEminus abrupto quatiunt nova littora saltu:a mole videl. et quia Heroibus non nisi magna conveniunt. Sic idem trabem, pro telo, adsignat Tydeo, l. 3. v. 149. alibique trabs in suo genere, quodque grande telum. Vide Barthium ad loc. ut et supra in voce Tignum, ac infra Transversariae trabes. Apud Scriptores medii aevi Ecclesiasticos, trabium crebra mentio, ex aere, argento, ferro, cupro; quibus lampades appendebantur, aliave imponebantur, uti videre est, apud Car. du Fresne Glossar. De Trabibus vero Insignium, vide Phil. Iac. Spenerum, Arte Herald. Tom. I. Vestium, infra ubi de earum Virgis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.